Ave maris stella

16 май 2020

1. Ave, maris stella,
Dei Mater alma
Atque semper Virgo,
Felix caeli porta.

2. Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Hevae nomen.

3. Solve vincla reis,
Profer lumen caecis;
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.

4. Monstra te esse matrem,
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus,
Tulit esse tuus.

5. Virgo singularis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos,
Mites fac et castos.

6. Vitam praesta puram,
Iter para tutum;
Ut videntes Iesum
Semper collaetemur.

7. Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
Tribus honor unus.
Amen.

Ave maris stella („Здравей, морска звезда“) е химн, който се използва богослужебно в молитвата на часовете и за празници на Дева Мария. Автор на текста е монахът и игумен Ambrosius Autpertus († 784).

Коментари

Няма коментари

Оставете коментар