Майска набожност (26). Лоретански литании

26 май 2022

Kyrie, eleison.

Christe, eleison.

Kyrie, eleison.

Christe, audi nos.

Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus, miserere nobis

Fili, Redemptor mundi, Deus,

Spiritus Sancte, Deus,

Sancta Trinitas, unus Deus,

Sancta Maria, ora pro nobis

Sancta Dei Genetrix,

Sancta Virgo virginum,

Mater Christi,

Mater divinae gratiae,

Mater purissima,

Mater castissima,

Mater inviolata,

Mater intemerata,

Mater amabilis,

Mater admirabilis,

Mater boni consilii,

Mater Creatoris,

Mater Salvatoris,

Mater Ecclesiae,

Virgo prudentissima,

Virgo veneranda,

Virgo praedicanda,

Virgo potens,

Virgo clemens,

Virgo fidelis,

Speculum iustitiae,

Sedes sapientiae,

Causa nostrae laetitiae,

Vas spirituale,

Vas honorabile,

Vas insigne devotionis,

Rosa mystica,

Turris Davidica,

Turris eburnea,

Domus aurea,

Foederis arca,

Ianua caeli,

Stella matutina,

Salus infirmorum,

Refugium peccatorum,

Consolatrix afflictorum,

Auxilium Christianorum,

Regina Angelorum,

Regina Patriarcharum,

Regina Prophetarum,

Regina Apostolorum,

Regina Martyrum,

Regina Confessorum,

Regina Virginum,

Regina Sanctorum omnium,

Regina sine labe originali concepta,

Regina in caelum assumpta,

Regina sacratissimi Rosarii,

Regina familiarum,

Regina pacis,

Regina Poloniae,

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

parce nobis, Domine

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

exaudi nos, Domine

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

miserere nobis

Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.

Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere, et gloriosae beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum.

Amen.

Новини: Актуално

Коментари

Няма коментари

Оставете коментар